congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed
et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et
milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum
Achis
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei
isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David
qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus
vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad
me usque ad diem hanc
irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et
dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo
constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat
nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter
placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris
nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes
percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia
rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et
introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te
quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed
satrapis non places
revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos
satraparum Philisthim
dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in
me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc
ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus
es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim
dixerunt non ascendet nobiscum in proelium
igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt
tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere
pergite
surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim
Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel